Talált 2423 Eredmények: Dies Domini
Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus. (Liber Psalmorum 36, 13)
Novit Dominus dies immaculatorum, et hæreditas eorum in æternum erit. (Liber Psalmorum 36, 18)
quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient. (Liber Psalmorum 36, 20)
Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. (Liber Psalmorum 38, 6)
Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas. (Liber Psalmorum 39, 5)
Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei, dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus? (Liber Psalmorum 41, 11)
Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram, (Liber Psalmorum 45, 9)
Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in æternum. (Liber Psalmorum 47, 9)
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ; ego autem sperabo in te, Domine. (Liber Psalmorum 54, 24)
Dies super dies regis adjicies ; annos ejus usque in diem generationis et generationis. (Liber Psalmorum 60, 7)
Deus noster, Deus salvos faciendi ; et Domini, Domini exitus mortis. (Liber Psalmorum 67, 21)
introibo in potentias Domini ; Domine, memorabor justitiæ tuæ solius. (Liber Psalmorum 70, 16)