Mosaico decorativo

Talált 5132 Eredmények: Deuteronomy I Moses Autem Legem

  • Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel: his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, præsidebat Jonathan filius Oziæ. (Liber I Paralipomenon 27, 25)

  • Operi autem rustico, et agricolis qui exercebant terram, præerat Ezri filius Chelub: (Liber I Paralipomenon 27, 26)

  • vinearumque cultoribus, Semeias Romathites: cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites. (Liber I Paralipomenon 27, 27)

  • Nam super oliveta et ficeta quæ erant in campestribus, Balanam Gederites: super apothecas autem olei, Joas. (Liber I Paralipomenon 27, 28)

  • Jonathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus: ipse et Jahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis. (Liber I Paralipomenon 27, 32)

  • Post Achitophel fuit Jojada filius Banaiæ, et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Joab. (Liber I Paralipomenon 27, 34)

  • Deus autem dixit mihi: Non ædificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator, et sanguinem fuderis. (Liber I Paralipomenon 28, 3)

  • Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum. (Liber I Paralipomenon 28, 9)

  • Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et cœnaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis, (Liber I Paralipomenon 28, 11)

  • Altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum dedit: ut ex ipso fieret similitudo quadrigæ cherubim extendentium alas, et velantium arcam fœderis Domini. (Liber I Paralipomenon 28, 18)

  • Ego autem totis viribus meis præparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, æs in ænea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime: (Liber I Paralipomenon 29, 2)

  • Præcepit autem David universæ ecclesiæ: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem. (Liber I Paralipomenon 29, 20)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina