Talált 2412 Eredmények: Deus Verbum
Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens: Deus, obsecro, sana eam. (Liber Numeri 12, 13)
Dixitque Dominus: Dimisi juxta verbum tuum. (Liber Numeri 14, 20)
Quibus Moyses: Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum? (Liber Numeri 14, 41)
verbum enim Domini contempsit, et præceptum illius fecit irritum: idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam. (Liber Numeri 15, 31)
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem Deus vester. (Liber Numeri 15, 41)
num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei? (Liber Numeri 16, 9)
Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet? (Liber Numeri 16, 22)
Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum fœderis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt: Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos. (Liber Numeri 20, 6)
ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum: (Liber Numeri 22, 8)
Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est. (Liber Numeri 22, 12)
Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. (Liber Numeri 22, 18)
Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias. (Liber Numeri 22, 20)