Talált 1992 Eredmények: Deus Nobiscum
Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his quæ fecistis nobiscum: (Liber I Maccabaeorum 10, 27)
Et scripsimus quæ ab eis erant dicta in conciliis populi, sic: Numenius Antiochi, et Antipater Jasonis filius, legati Judæorum, venerunt ad nos, renovantes nobiscum amicitiam pristinam. (Liber I Maccabaeorum 14, 22)
Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham, et Isaac, et Jacob servorum suorum fidelium: (Liber II Maccabaeorum 1, 2)
Per omnia benedictus Deus, qui tradidit impios. (Liber II Maccabaeorum 1, 17)
Et Nehemiæ erat oratio hunc habens modum: Domine Deus omnium creator, terribilis et fortis, justus et misericors, qui solus est bonus rex, (Liber II Maccabaeorum 1, 24)
Congrega dispersionem nostram, libera eos qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster. (Liber II Maccabaeorum 1, 27)
Ut autem cognovit Jeremias, culpans illos dixit: Quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat: (Liber II Maccabaeorum 2, 7)
Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit hæreditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et sanctificationem, (Liber II Maccabaeorum 2, 17)
Ita alienatus mente Antiochus, non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem, modicum Deus fuerat iratus: propter quod et accidit circa locum despectio: (Liber II Maccabaeorum 5, 17)
Verum non propter locum, gentem: sed propter gentem, locum Deus elegit. (Liber II Maccabaeorum 5, 19)
dicentes: Dominus Deus aspiciet veritatem, et consolabitur in nobis, quemadmodum in protestatione cantici declaravit Moyses: Et in servis suis consolabitur. (Liber II Maccabaeorum 7, 6)
Peto, nate, ut aspicias ad cælum et terram, et ad omnia quæ in eis sunt, et intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus: (Liber II Maccabaeorum 7, 28)