Mosaico decorativo

Talált 1946 Eredmények: Deus Decima Pestis

  • hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in æternum, (Evangelium secundum Lucam 1, 32)

  • Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ: (Evangelium secundum Lucam 1, 68)

  • Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. (Evangelium secundum Lucam 3, 8)

  • Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? (Evangelium secundum Lucam 5, 21)

  • Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam. (Evangelium secundum Lucam 7, 16)

  • Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, prædicans quanta illi fecisset Jesus. (Evangelium secundum Lucam 8, 39)

  • Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt? (Evangelium secundum Lucam 12, 20)

  • Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis? (Evangelium secundum Lucam 12, 24)

  • Si autem fœnum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillæ fidei? (Evangelium secundum Lucam 12, 28)

  • Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. (Evangelium secundum Lucam 16, 15)

  • Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? (Evangelium secundum Lucam 18, 7)

  • Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus: (Evangelium secundum Lucam 18, 11)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina