Talált 1962 Eredmények: Deus Adam
Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant: judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis ; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. (Liber Psalmorum 5, 11)
Domine Deus meus, in te speravi ; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me: (Liber Psalmorum 7, 2)
Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, (Liber Psalmorum 7, 4)
Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum: et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti, (Liber Psalmorum 7, 7)
Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus. (Liber Psalmorum 7, 10)
Deus judex justus, fortis, et patiens ; numquid irascitur per singulos dies? (Liber Psalmorum 7, 12)
Non est Deus in conspectu ejus ; inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus ; omnium inimicorum suorum dominabitur. (Liber Psalmorum 9, 26)
Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus ; avertit faciem suam, ne videat in finem. (Liber Psalmorum 9, 32)
Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua ; ne obliviscaris pauperum. (Liber Psalmorum 9, 33)
Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte ; (Liber Psalmorum 12, 4)
In finem. Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis ; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. (Liber Psalmorum 13, 1)
Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. (Liber Psalmorum 15, 2)