Talált 1962 Eredmények: Deus Adam
Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quæ est in littore maris. (Liber I Regum 4, 29)
Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum, et non est satan, neque occursus malus. (Liber I Regum 5, 4)
Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, lætatus est valde, et ait : Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum. (Liber I Regum 5, 7)
Et ait Salomon : Benedictus Dominus Deus Israël, qui locutus est ore suo ad David patrem meum, et in manibus ejus perfecit, dicens : (Liber I Regum 8, 15)
et ait : Domine Deus Israël, non est similis tui deus in cælo desuper, et super terram deorsum : qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo. (Liber I Regum 8, 23)
Nunc igitur Domine Deus Israël, conserva famulo tuo David patri meo quæ locutus es ei, dicens : Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël : ita tamen si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo. (Liber I Regum 8, 25)
Et nunc Domine Deus Israël, firmentur verba tua quæ locutus es servo tuo David patri meo. (Liber I Regum 8, 26)
Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram ? si enim cælum, et cæli cælorum, te capere non possunt, quanto magis domus hæc, quam ædificavi ? (Liber I Regum 8, 27)
Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus, Domine Deus meus : audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie : (Liber I Regum 8, 28)
Tu enim separasti eos tibi in hæreditatem de universis populis terræ, sicut locutus es per Moysen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Ægypto, Domine Deus. (Liber I Regum 8, 53)
Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos, neque projiciens. (Liber I Regum 8, 57)
ut sciant omnes populi terræ quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo. (Liber I Regum 8, 60)