Mosaico decorativo

Talált 1962 Eredmények: Deus Adam

  • Ad extrema montium descendi ; terræ vectes concluserunt me in æternum: et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus. (Prophetia Ionae 2, 7)

  • Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore iræ suæ, et non peribimus? (Prophetia Ionae 3, 9)

  • Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala: et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit. (Prophetia Ionae 3, 10)

  • et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea? propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis: scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multæ miserationis, et ignoscens super malitia. (Prophetia Ionae 4, 2)

  • Et præparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jonæ, ut esset umbra super caput ejus, et protegeret eum (laboraverat enim): et lætatus est Jonas super hedera lætitia magna. (Prophetia Ionae 4, 6)

  • Et paravit Deus vermen ascensu diluculi in crastinum: et percussit hederam, et exaruit. (Prophetia Ionae 4, 7)

  • Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus: et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. (Prophetia Michaeae 1, 2)

  • Ego autem ad Dominum aspiciam ; exspectabo Deum, salvatorem meum: audiet me Deus meus. (Prophetia Michaeae 7, 7)

  • Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quæ dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam: nunc erit in conculcationem ut lutum platearum. (Prophetia Michaeae 7, 10)

  • Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est. (Prophetia Michaeae 7, 18)

  • Deus æmulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis. (Prophetia Nahum 1, 2)

  • Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sancte meus, et non moriemur? Domine, in judicium posuisti eum, et fortem, ut corriperes, fundasti eum. (Prophetia Habacuc 1, 12)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina