Talált 1962 Eredmények: Deus Adam
Et fecisti in nobis, Domine Deus noster, secundum omnem bonitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam: (Liber Baruch 2, 27)
et scient quia ego sum Dominus Deus eorum: et dabo eis cor, et intelligent ; aures, et audient: (Liber Baruch 2, 31)
Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israël, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te. (Liber Baruch 3, 1)
Audi, Domine, et miserere, quia Deus es misericors: et miserere nostri, quia peccavimus ante te: (Liber Baruch 3, 2)
Domine omnipotens, Deus Israël, audi nunc orationem mortuorum Israël, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala. (Liber Baruch 3, 4)
quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te, Domine: (Liber Baruch 3, 6)
Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster. (Liber Baruch 3, 8)
Hic est Deus noster, et non æstimabitur alius adversus eum. (Liber Baruch 3, 36)
Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit: Audite, confines Sion: adduxit enim mihi Deus luctum magnum. (Liber Baruch 4, 9)
Circumdabit te Deus diploide justitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni. (Liber Baruch 5, 2)
Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub cælo est. (Liber Baruch 5, 3)
constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ, ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei. (Liber Baruch 5, 7)