Mosaico decorativo

Talált 2837 Eredmények: Deus: Legatum David

  • Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est. (Liber I Paralipomenon 4, 10)

  • et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim: hæ civitates eorum usque ad regem David. (Liber I Paralipomenon 4, 31)

  • Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis. (Liber I Paralipomenon 5, 25)

  • Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc. (Liber I Paralipomenon 5, 26)

  • Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca: (Liber I Paralipomenon 6, 31)

  • Filii Thola: Ozi, et Raphaia, et Jeriel, et Jemai, et Jebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti. (Liber I Paralipomenon 7, 2)

  • Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua, (Liber I Paralipomenon 9, 22)

  • nec speraverit in Domino: propter quod interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai. (Liber I Paralipomenon 10, 14)

  • Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua. (Liber I Paralipomenon 11, 1)

  • Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israël: tibi enim dixit Dominus Deus tuus: Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum. (Liber I Paralipomenon 11, 2)

  • Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino: unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel. (Liber I Paralipomenon 11, 3)

  • Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem: hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ. (Liber I Paralipomenon 11, 4)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina