Talált 2837 Eredmények: Deus: Legatum David
Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante sæcula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum. (Liber Psalmorum 54, 20)
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ; ego autem sperabo in te, Domine. (Liber Psalmorum 54, 24)
In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. (Liber Psalmorum 55, 1)
Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me. (Liber Psalmorum 55, 2)
Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua: (Liber Psalmorum 55, 9)
tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es. (Liber Psalmorum 55, 10)
In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi: (Liber Psalmorum 55, 12)
In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam. (Liber Psalmorum 56, 1)
Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. (Liber Psalmorum 56, 2)
Misit de cælo, et liberavit me ; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam, (Liber Psalmorum 56, 4)
Exaltare super cælos, Deus, et in omnem terram gloria tua. (Liber Psalmorum 56, 6)
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psalmum dicam. (Liber Psalmorum 56, 8)