Talált 2837 Eredmények: Deus: Legatum David
Benedictus Dominus Deus Israël, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens: (Liber II Paralipomenon 6, 4)
sed elegi Jerusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israël. (Liber II Paralipomenon 6, 6)
Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israël, (Liber II Paralipomenon 6, 7)
Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat: et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus: et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël. (Liber II Paralipomenon 6, 10)
ait: Domine Deus Israël, non est similis tui deus in cælo et in terra: qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo: (Liber II Paralipomenon 6, 14)
qui præstitisti servo tuo David patri meo quæcumque locutus fueras ei: et quæ ore promiseras, opere complesti, sicut et præsens tempus probat. (Liber II Paralipomenon 6, 15)
Nunc ergo Domine Deus Israël, imple servo tuo patri meo David quæcumque locutus es, dicens: Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël: ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me. (Liber II Paralipomenon 6, 16)
Et nunc Domine Deus Israël, firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David. (Liber II Paralipomenon 6, 17)
Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram? si cælum et cæli cælorum non te capiunt, quanto magis domus ista quam ædificavi? (Liber II Paralipomenon 6, 18)
Sed ad hoc tantum facta est, ut respicias orationem servi tui, et obsecrationem ejus, Domine Deus meus, et audias preces quas fundit famulus tuus coram te: (Liber II Paralipomenon 6, 19)
tu es enim Deus meus: aperiantur, quæso, oculi tui, et aures tuæ intentæ sint ad orationem quæ fit in loco isto. (Liber II Paralipomenon 6, 40)
Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuæ: sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui lætentur in bonis. (Liber II Paralipomenon 6, 41)