Talált 1045 Eredmények: Deo
ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant: (Liber Psalmorum 77, 7)
ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans ; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. (Liber Psalmorum 77, 8)
Et male locuti sunt de Deo ; dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? (Liber Psalmorum 77, 19)
Ideo audivit Dominus et distulit ; et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israël: (Liber Psalmorum 77, 21)
quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus. (Liber Psalmorum 77, 22)
Exsultate Deo adjutori nostro ; jubilate Deo Jacob. (Liber Psalmorum 80, 2)
quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob. (Liber Psalmorum 80, 5)
Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat. (Liber Psalmorum 81, 1)
Etenim benedictionem dabit legislator ; ibunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion. (Liber Psalmorum 83, 8)
Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino ; similis erit Deo in filiis Dei? (Liber Psalmorum 88, 7)
Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino ; jubilemus Deo salutari nostro ; (Liber Psalmorum 94, 1)
quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. (Liber Psalmorum 94, 3)