Talált 1517 Eredmények: Dei
Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. (Epistula ad Romanos 1, 32)
Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. (Epistula ad Romanos 2, 2)
Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? (Epistula ad Romanos 2, 3)
an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? (Epistula ad Romanos 2, 4)
Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, (Epistula ad Romanos 2, 5)
(Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.) (Epistula ad Romanos 2, 24)
Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. (Epistula ad Romanos 3, 2)
Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit. (Epistula ad Romanos 3, 3)
Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram? (Epistula ad Romanos 3, 5)
Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor? (Epistula ad Romanos 3, 7)
non est timor Dei ante oculos eorum. (Epistula ad Romanos 3, 18)
Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis. (Epistula ad Romanos 3, 21)