Talált 1517 Eredmények: Dei
nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna. (Liber Baruch 3, 13)
O Israël, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus ! (Liber Baruch 3, 24)
Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum: omnes qui tenent eam pervenient ad vitam: qui autem dereliquerunt eam, in mortem. (Liber Baruch 4, 1)
Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël: (Liber Baruch 4, 5)
Nemo gaudeat super me viduam et desolatam: a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. (Liber Baruch 4, 12)
Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt. (Liber Baruch 4, 13)
Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos: veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei. (Liber Baruch 4, 37)
Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso: et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria. (Liber Baruch 5, 5)
constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ, ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei. (Liber Baruch 5, 7)
Obumbraverunt autem et silvæ, et omne lignum suavitatis Israël ex mandato Dei. (Liber Baruch 5, 8)
Lapidibus de monte similes sunt dii illorum, lignei, et lapidei, et aurei, et argentei: qui autem colunt ea, confundentur. (Liber Baruch 6, 38)
Nam cum sint lignea, inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt ab universis gentibus et regibus: quæ manifesta sunt quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus cum illis. (Liber Baruch 6, 50)