Mosaico decorativo

Talált 1517 Eredmények: Dei

  • Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? (Epistula ad Hebraeos 12, 9)

  • contemplantes ne quis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. (Epistula ad Hebraeos 12, 15)

  • Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam, (Epistula ad Hebraeos 12, 22)

  • Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. (Epistula ad Hebraeos 13, 7)

  • Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem. (Epistula Iacobi 1, 1)

  • scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur. (Epistula Iacobi 1, 3)

  • Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem. (Epistula Iacobi 1, 15)

  • Ira enim viri justitiam Dei non operatur. (Epistula Iacobi 1, 20)

  • Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est. (Epistula Iacobi 2, 23)

  • In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. (Epistula Iacobi 3, 9)

  • Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione. (Epistula Iacobi 3, 17)

  • Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur. (Epistula Iacobi 4, 4)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina