Talált 48 Eredmények: Currus
Habuit quoque in comitatu currus et equites: et facta est turba non modica. (Liber Genesis 50, 9)
Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit : et duces totius exercitus. (Liber Exodus 14, 7)
Cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium, repererunt eos in castris super mare : omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon. (Liber Exodus 14, 9)
Persequentesque Ægyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium maris. (Liber Exodus 14, 23)
Et ait Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum. (Liber Exodus 14, 26)
Reversæque sunt aquæ, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare : nec unus quidem superfuit ex eis. (Liber Exodus 14, 28)
currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare : electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro. (Liber Exodus 15, 4)
Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos: quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Ægypti. (Liber Deuteronomii 20, 1)
Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena quæ est in littore maris, equi quoque et currus immensæ multitudinis. (Liber Iosue 11, 4)
Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos: cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israël: equos eorum subnervabis, et currus igne combures. (Liber Iosue 11, 6)
sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia: et poteris ultra procedere cum subverteris Chananæum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum. (Liber Iosue 17, 18)
Clamaveruntque filii Israël ad Dominum: nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat eos. (Liber Iudicum 4, 3)