Talált 3322 Eredmények: Cor
Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 30)
Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 31)
Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? (Evangelium secundum Matthaeum 9, 4)
Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 13)
Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 28)
Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 32)
Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 33)
Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 21)
Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 29)
Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes: (Evangelium secundum Matthaeum 12, 7)
Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 34)
Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 40)