Talált 3322 Eredmények: Cor
Caph. Non enim humiliavit ex corde suo et abjecit filios hominum. (Lamentationes 3, 33)
Nun. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cælos. (Lamentationes 3, 41)
Thau. Dabis eis scutum cordis, laborem tuum. (Lamentationes 3, 65)
He. Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis ; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. (Lamentationes 4, 5)
Jod. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos ; facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei. (Lamentationes 4, 10)
Oratio Jeremiæ prophetæ. Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum. (Lamentationes 5, 1)
Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt. (Lamentationes 5, 13)
Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster. (Lamentationes 5, 15)
Cecidit corona capitis nostri: væ nobis, quia peccavimus ! (Lamentationes 5, 16)
Propterea mœstum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri, (Lamentationes 5, 17)
et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni, operari diis alienis, facientes mala ante oculos Domini Dei nostri. (Liber Baruch 1, 22)
Quia non secundum justitias patrum nostrorum nos fundimus preces et petimus misericordiam ante conspectum tuum, Domine Deus noster: (Liber Baruch 2, 19)