Talált 3322 Eredmények: Cor
Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur. (Liber Proverbiorum 27, 9)
Stude sapientiæ, fili mi, et lætifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem. (Liber Proverbiorum 27, 11)
Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. (Liber Proverbiorum 27, 19)
Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam. (Liber Proverbiorum 27, 21)
Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera: (Liber Proverbiorum 27, 23)
non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem. (Liber Proverbiorum 27, 24)
Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus. (Liber Proverbiorum 28, 10)
Qui abscondit scelera sua non dirigetur ; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. (Liber Proverbiorum 28, 13)
Beatus homo qui semper est pavidus ; qui vero mentis est duræ corruet in malum. (Liber Proverbiorum 28, 14)
Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit. (Liber Proverbiorum 28, 23)
Qui confidit in corde suo stultus est ; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur. (Liber Proverbiorum 28, 26)
Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. (Liber Proverbiorum 29, 1)