Talált 3322 Eredmények: Cor
Qui confidit in divitiis suis corruet: justi autem quasi virens folium germinabunt. (Liber Proverbiorum 11, 28)
Mulier diligens corona est viro suo ; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit. (Liber Proverbiorum 12, 4)
Doctrina sua noscetur vir ; qui autem vanus et excors est patebit contemptui. (Liber Proverbiorum 12, 8)
Dolus in corde cogitantium mala ; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. (Liber Proverbiorum 12, 20)
Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam. (Liber Proverbiorum 12, 23)
Mœror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono lætificabitur. (Liber Proverbiorum 12, 25)
Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: justi autem misericordes sunt, et miserantur. (Liber Proverbiorum 13, 13)
Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. (Liber Proverbiorum 14, 10)
Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit. (Liber Proverbiorum 14, 21)
Errant qui operantur malum ; misericordia et veritas præparant bona. (Liber Proverbiorum 14, 22)
Corona sapientium divitiæ eorum ; fatuitas stultorum imprudentia. (Liber Proverbiorum 14, 24)
Vita carnium sanitas cordis ; putredo ossium invidia. (Liber Proverbiorum 14, 30)