Talált 3322 Eredmények: Cor
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. (Liber Psalmorum 50, 6)
Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. (Liber Psalmorum 50, 12)
Sacrificium Deo spiritus contribulatus ; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. (Liber Psalmorum 50, 19)
Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 51, 10)
In finem, pro Maëleth intelligentiæ David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. (Liber Psalmorum 52, 1)
Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus ; non est qui faciat bonum. (Liber Psalmorum 52, 2)
Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me. (Liber Psalmorum 54, 5)
divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum ; et ipsi sunt jacula. (Liber Psalmorum 54, 22)
quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium. (Liber Psalmorum 55, 13)
Misit de cælo, et liberavit me ; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam, (Liber Psalmorum 56, 4)
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psalmum dicam. (Liber Psalmorum 56, 8)
quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. (Liber Psalmorum 56, 11)