Talált 158 Eredmények: Civitatis

  • Præcepit autem rex Israël, dicens: Tollite Michæam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech. (Liber II Paralipomenon 18, 25)

  • Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in domum Domini: (Liber II Paralipomenon 29, 20)

  • constituitque principes bellatorum in exercitu, et convocavit universos in platea portæ civitatis, ac locutus est ad cor eorum, dicens: (Liber II Paralipomenon 32, 6)

  • Igitur anno octavodecimo regni sui, mundata jam terra et templo Domini, misit Saphan filium Eseliæ, et Maasiam principem civitatis, et Joha filium Joachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui. (Liber II Paralipomenon 34, 8)

  • et epistolam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut tegere possim portas turris domus, et muros civitatis, et domum quam ingressus fuero. Et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum. (Liber Nehemiae 2, 8)

  • Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David, et usque ad portam aquarum ad orientem. (Liber Nehemiae 12, 36)

  • Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et Levitas : quia lætificatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus. (Liber Nehemiae 12, 43)

  • Cumque venissent ad portam civitatis, invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis. (Liber Iudith 10, 6)

  • Et exierunt duæ, secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem, et transierunt castra, et gyrantes vallem, venerunt ad portam civitatis. (Liber Iudith 13, 12)

  • Et factum est cum audissent viri vocem ejus, vocaverunt presbyteros civitatis. (Liber Iudith 13, 14)

  • Quæ cum audisset Mardochæus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediæ civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui, (Liber Esther 4, 1)

  • Egressusque Athach, ivit ad Mardochæum stantem in platea civitatis, ante ostium palatii: (Liber Esther 4, 6)


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina