Talált 2015 Eredmények: Christum Domini
Post quæ congregavit majores natu Israël, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israël in Jerusalem, ut adducerent arcam fœderis Domini de civitate David, quæ est Sion. (Liber II Paralipomenon 5, 2)
Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi, in Sancta sanctorum subter alas cherubim: (Liber II Paralipomenon 5, 7)
nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei. (Liber II Paralipomenon 5, 14)
Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israël, (Liber II Paralipomenon 6, 7)
Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat: et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus: et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël. (Liber II Paralipomenon 6, 10)
Et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israël. (Liber II Paralipomenon 6, 11)
Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universæ multitudinis Israël, et extendit manus suas. (Liber II Paralipomenon 6, 12)
Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de cælo, et devoravit holocausta et victimas: et majestas Domini implevit domum. (Liber II Paralipomenon 7, 1)
Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini. (Liber II Paralipomenon 7, 2)
Sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum: et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. (Liber II Paralipomenon 7, 3)
Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et Levitæ in organis carminum Domini, quæ fecit David rex ad laudandum Dominum: Quoniam in æternum misericordia ejus, hymnos David canentes per manus suas: porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israël stabat. (Liber II Paralipomenon 7, 6)
Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini: obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum: quia altare æneum quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes. (Liber II Paralipomenon 7, 7)