Mosaico decorativo

Talált 2015 Eredmények: Christum Domini

  • O mucro Domini, usquequo non quiesces? ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile. (Liber Ieremiae 47, 6)

  • Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine. (Liber Ieremiae 48, 10)

  • Propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom, et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman: si non dejecerint eos parvuli gregis, nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum. (Liber Ieremiae 49, 20)

  • Quod facum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam adversus Ælam, in principio regni Sedeciæ regis Juda, dicens: (Liber Ieremiae 49, 34)

  • Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem: omnis qui transibit per Babylonem stupebit, et sibilabit super universis plagis ejus. (Liber Ieremiae 50, 13)

  • Clamate adversus eam, ubique dedit manum: ceciderunt fundamenta ejus, destructi sunt muri ejus, quoniam ultio Domini est: ultionem accipite de ea: sicut fecit, facite ei. (Liber Ieremiae 50, 15)

  • Vox fugientium, et eorum qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi ejus. (Liber Ieremiae 50, 28)

  • Propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes ejus quas cogitavit super terram Chaldæorum: nisi detraxerint eos parvuli gregum, nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum. (Liber Ieremiae 50, 45)

  • Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram: de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotæ sunt. (Liber Ieremiae 51, 7)

  • Protulit Dominus justitias nostras: venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri. (Liber Ieremiae 51, 10)

  • Acuite sagittas, implete pharetras: suscitavit Dominus spiritum regum Medorum: et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui. (Liber Ieremiae 51, 11)

  • Et commovebitur terra et conturbabitur, quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem. (Liber Ieremiae 51, 29)


"Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma." São Padre Pio de Pietrelcina