Mosaico decorativo

Talált 2015 Eredmények: Christum Domini

  • Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus, (Liber Ieremiae 25, 17)

  • Et erunt interfecti Domini in die illa, a summo terræ usque ad summum ejus: non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ jacebunt. (Liber Ieremiae 25, 33)

  • et conticuerunt arva pacis a facie iræ furoris Domini. (Liber Ieremiae 25, 37)

  • Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem a facie iræ columbæ, et a facie iræ furoris Domini. (Liber Ieremiae 25, 38)

  • Hæc dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum, (Liber Ieremiae 26, 2)

  • Et audierunt sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, Jeremiam loquentem verba hæc in domo Domini. (Liber Ieremiae 26, 7)

  • Quare prophetavit in nomine Domini, dicens: Sicut Silo erit domus hæc, et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator? Et congregatus est omnis populus adversus Jeremiam in domo Domini. (Liber Ieremiae 26, 9)

  • Et audierunt principes Juda verba hæc, et ascenderunt de domo regis in domum Domini, et sederunt in introitu portæ domus Domini novæ. (Liber Ieremiae 26, 10)

  • Nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri, et pœnitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos. (Liber Ieremiae 26, 13)

  • Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et ad prophetas: Non est viro huic judicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos. (Liber Ieremiae 26, 16)

  • Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda, et omnis Juda? numquid non timuerunt Dominum, et deprecati sunt faciem Domini, et pœnituit Dominum mali quod locutus fuerat adversum eos? Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras. (Liber Ieremiae 26, 19)

  • Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim, et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc, juxta omnia verba Jeremiæ. (Liber Ieremiae 26, 20)


"Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta." São Padre Pio de Pietrelcina