Talált 156 Eredmények: Christo

  • Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes: (Epistula ad Colossenses 1, 3)

  • audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes (Epistula ad Colossenses 1, 4)

  • quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu: (Epistula ad Colossenses 1, 28)

  • Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ. (Epistula ad Colossenses 2, 5)

  • Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis? (Epistula ad Colossenses 2, 20)

  • Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: (Epistula ad Colossenses 3, 1)

  • Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. (Epistula ad Colossenses 3, 3)

  • scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite. (Epistula ad Colossenses 3, 24)

  • Paulus, et Silvanus, et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre, et Domino Jesu Christo. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 1)

  • vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quæ sunt in Judæa in Christo Jesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judæis: (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 14)

  • Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 16)

  • Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 17)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina