Talált 530 Eredmények: Cel
quadrigam equorum sexcentis argenteis, et equum centum quinquaginta: similiter de universis regnis Hethæorum, et a regibus Syriæ emptio celebrabatur. (Liber II Paralipomenon 1, 17)
Fecitque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus, et solemnitatem celebrasset diebus septem. (Liber II Paralipomenon 7, 9)
Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et dæmoniorum, vitulorumque quos fecerat. (Liber II Paralipomenon 11, 15)
Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa. (Liber II Paralipomenon 14, 2)
Excelsa autem derelicta sunt in Israël: attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus, (Liber II Paralipomenon 15, 17)
Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit. (Liber II Paralipomenon 17, 6)
Porro Levitæ de filiis Caath et de filiis Core laudabant Dominum Deum Israël voce magna in excelsum. (Liber II Paralipomenon 20, 19)
Verumtamen excelsa non abstulit, et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 20, 33)
insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Juda, et fornicari fecit habitatores Jerusalem, et prævaricari Judam. (Liber II Paralipomenon 21, 11)
Cumque respexisset eum Azarias pontifex, et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte ejus, et festinato expulerunt eum. Sed et ipse perterritus, acceleravit egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini. (Liber II Paralipomenon 26, 20)
Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit. (Liber II Paralipomenon 27, 3)
Sacrificabat quoque, et thymiama succendebat in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso. (Liber II Paralipomenon 28, 4)