Talált 81 Eredmények: Causam

  • filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus. (Liber I Paralipomenon 22, 9)

  • In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Israël, ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus. (Liber II Paralipomenon 19, 8)

  • Omnem causam quæ venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem, ubicumque quæstio est de lege, de mandato, de cæremoniis, de justificationibus: ostendite eis, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros: sic ergo agentes non peccabitis. (Liber II Paralipomenon 19, 10)

  • In gentibus auditum est, et Gossem dixit, quod tu et Judæi cogitetis rebellare, et propterea ædifices murum, et levare te velis super eos regem : propter quam causam (Liber Nehemiae 6, 6)

  • Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostræ ab opere, et quiesceremus : quam ob causam magis confortavi manus meas. (Liber Nehemiae 6, 9)

  • et egi causam adversus magistratus, et dixi : Quare dereliquimus domum Dei ? et congregavi eos, et feci stare in stationibus suis. (Liber Nehemiae 13, 11)

  • Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. (Liber Iob 29, 16)

  • Causa tua quasi impii judicata est: causam judiciumque recipies. (Liber Iob 36, 17)

  • Quoniam fecisti judicium meum et causam meam ; sedisti super thronum, qui judicas justitiam. (Liber Psalmorum 9, 5)

  • Exsurge et intende judicio meo, Deus meus ; et Dominus meus, in causam meam. (Liber Psalmorum 34, 23)

  • Psalmus David. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me. (Liber Psalmorum 42, 1)

  • Exsurge, Deus, judica causam tuam ; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die. (Liber Psalmorum 73, 22)


“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina