Talált 1312 Eredmények: Bonum Terram
hodie extollitur, et cras non invenietur: quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit. (Liber I Maccabaeorum 2, 63)
et persecutus est eum in descensu Bethoron usque in campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri, reliqui autem fugerunt in terram Philisthiim. (Liber I Maccabaeorum 3, 24)
et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum, et sorte distribueret terram eorum. (Liber I Maccabaeorum 3, 36)
et misit cum eis quadraginta millia virorum, et septem millia equitum, ut venirent in terram Juda, et disperderent eam secundum verbum regis. (Liber I Maccabaeorum 3, 39)
et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in cælum. (Liber I Maccabaeorum 4, 40)
Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud: ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud. (Liber I Maccabaeorum 4, 45)
Et congregavit Judas universos Israëlitas, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum, et uxores eorum, et natos, et exercitum magnum valde, ut venirent in terram Juda. (Liber I Maccabaeorum 5, 45)
dicens: Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram: et nemo vobis nocebit, tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire. (Liber I Maccabaeorum 5, 48)
Et erat Judas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Juda: (Liber I Maccabaeorum 5, 53)
Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Samariam. (Liber I Maccabaeorum 5, 66)
Et declinavit Judas in Azotum in terram alienigenarum, et diruit aras eorum, et sculptilia deorum ipsorum succendit igni: et cepit spolia civitatum, et reversus est in terram Juda. (Liber I Maccabaeorum 5, 68)
Et commovebantur omnes inhabitantes terram a voce multitudinis, et incessu turbæ, et collisione armorum: erat enim exercitus magnus valde, et fortis. (Liber I Maccabaeorum 6, 41)