Talált 254 Eredmények: Bello Proelio Exercitus Victoria Belli Armis
Ubi audierit buccinam, dicit: Vah ! procul odoratur bellum: exhortationem ducum, et ululatum exercitus. (Liber Iob 39, 25)
Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui. (Liber Iob 40, 27)
Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. (Liber Psalmorum 77, 9)
Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello. (Liber Psalmorum 88, 44)
Domine, Domine, virtus salutis meæ, obumbrasti super caput meum in die belli. (Liber Psalmorum 139, 8)
Et cogitaverunt in die illa, dicentes: Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum: et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis. (Liber I Maccabaeorum 2, 41)
Et audivit Seron princeps exercitus Syriæ, quod congregavit Judas congregationem fidelium, et ecclesiam secum, (Liber I Maccabaeorum 3, 13)
quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de cælo fortitudo est. (Liber I Maccabaeorum 3, 19)
Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito: et contritus est Seron et exercitus ejus in conspectu ipsius: (Liber I Maccabaeorum 3, 23)
Et rex assumpsit partem exercitus residui, et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo: et transfretavit Euphraten flumen, et perambulabat superiores regiones. (Liber I Maccabaeorum 3, 37)
Et audierunt mercatores regionum nomen eorum: et acceperunt argentum, et aurum multum valde, et pueros, et venerunt in castra ut acciperent filios Israël in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriæ, et terræ alienigenarum. (Liber I Maccabaeorum 3, 41)
Et vidit Judas et fratres ejus, quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum: et cognoverunt verba regis, quæ mandavit populo facere in interitum et consummationem: (Liber I Maccabaeorum 3, 42)