Talált 41 Eredmények: Asaph
Vocaveruntque regem: egressus est autem ad eos Eliacim filius Helciæ præpositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis. (Liber II Regum 18, 18)
Venitque Eliacim filius Helciæ, præpositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis. (Liber II Regum 18, 37)
Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachiæ, filii Samaa, (Liber I Paralipomenon 6, 39)
Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph: (Liber I Paralipomenon 9, 15)
Constitueruntque Levitas: Heman filium Joël, et de fratribus ejus Asaph filium Barachiæ: de filiis vero Merari, fratribus eorum: Ethan filium Casaiæ. (Liber I Paralipomenon 15, 17)
Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan, in cymbalis æneis concrepantes. (Liber I Paralipomenon 15, 19)
Asaph principem, et secundum ejus Zachariam: porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Jehiel super organa psalterii et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret: (Liber I Paralipomenon 16, 5)
In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus: (Liber I Paralipomenon 16, 7)
Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas. (Liber I Paralipomenon 16, 37)
Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes. (Liber I Paralipomenon 25, 1)
De filiis Asaph: Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph: sub manu Asaph prophetantis juxta regem. (Liber I Paralipomenon 25, 2)
Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem: Asaph videlicet, et Idithun, et Heman. (Liber I Paralipomenon 25, 6)