Talált 289 Eredmények: Apud
Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus: (Liber Psalmorum 129, 4)
Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. (Liber Psalmorum 129, 7)
et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini, et quicumque observabat legem Domini, secundum edictum regis trucidabant eum. (Liber I Maccabaeorum 1, 60)
Et multi de populo Israël definierunt apud se, ut non manducarent immunda: et elegerunt magis mori, quam cibis coinquinari immundis: (Liber I Maccabaeorum 1, 65)
Et accusaverunt populum apud regem, dicentes: Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra. (Liber I Maccabaeorum 7, 6)
et quia qui erant apud Helladam, voluerunt ire, et tollere eos: et innotuit sermo his, (Liber I Maccabaeorum 8, 9)
Et hoc rescriptum est quod rescripserunt in tabulis æreis, et miserunt in Jerusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis: (Liber I Maccabaeorum 8, 22)
Genti Judæorum amicis nostris, et conservantibus quæ justa sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent. (Liber I Maccabaeorum 11, 33)
Jampridem missæ erant epistolæ ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subjectum est. (Liber I Maccabaeorum 12, 7)
Appellavit autem Nehemias hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio: vocatur autem apud plures Nephi. (Liber II Maccabaeorum 1, 36)
Similiter autem et Judas ea quæ deciderant per bellum quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos. (Liber II Maccabaeorum 2, 14)
non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum universæ multitudinis considerans. (Liber II Maccabaeorum 4, 5)