Talált 311 Eredmények: Anima

  • Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum. (Evangelium secundum Lucam 12, 23)

  • Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc: (Evangelium secundum Ioannem 12, 27)

  • Erit autem: omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe. (Actus Apostolorum 3, 23)

  • Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. (Actus Apostolorum 4, 32)

  • Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est. (Actus Apostolorum 20, 10)

  • Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt. (Epistula ad Romanos 13, 1)

  • (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium), (Epistula ad Romanos 16, 4)

  • Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara ; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur? (Epistula I ad Corinthios 14, 7)

  • Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 23)

  • Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua. (Epistula III Ioannis 1, 2)

  • Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui: et omnis anima vivens mortua est in mari. (Apocalypsis Ioannis 16, 3)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina