Talált 222 Eredmények: Amor Sine Infidelitate
Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 15)
aut quomodo dicis fratri tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 4)
Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 29)
aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 5)
Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 22)
Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: (Evangelium secundum Matthaeum 13, 34)
Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 57)
Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 9)
At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? (Evangelium secundum Matthaeum 15, 16)
Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 49)
et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. (Evangelium secundum Marcum 4, 19)
sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. (Evangelium secundum Marcum 4, 34)