Talált 53 Eredmények: Amar Ao Próximo
Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi. (Liber Proverbiorum 14, 20)
Anima impii desiderat malum: non miserebitur proximo suo. (Liber Proverbiorum 21, 10)
Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit. (Liber Proverbiorum 27, 14)
Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. (Liber Ecclesiasticus 5, 14)
Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus hæreditabit: et omnis peccator invidus et bilinguis. (Liber Ecclesiasticus 6, 1)
Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta. (Liber Ecclesiasticus 9, 21)
Et mandavit illis unicuique de proximo suo. (Liber Ecclesiasticus 17, 12)
Et qui foveam fodit incidet in eam: et qui statuit lapidem proximo offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo. (Liber Ecclesiasticus 27, 29)
Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. (Liber Ecclesiasticus 28, 2)
Memorare timorem Dei, et non irascaris proximo. (Liber Ecclesiasticus 28, 8)
Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo: et qui prævalet manu mandata servat. (Liber Ecclesiasticus 29, 1)
Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius: et iterum redde proximo in tempore suo. (Liber Ecclesiasticus 29, 2)