Talált 1126 Eredmények: Ama
Et Eluzai, et Jerimuth, et Baalia, et Samaria, et Saphatia Haruphites. (Liber I Paralipomenon 12, 5)
Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai. Pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis: te enim adjuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmæ. (Liber I Paralipomenon 12, 18)
Elisama, et Baaliada, et Eliphalet. (Liber I Paralipomenon 14, 7)
Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanaël, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei: et Obededom et Jehias erant janitores arcæ. (Liber I Paralipomenon 15, 24)
Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium præberet Adarezer regi Soba: sed et hujus percussit David viginti duo millia virorum. (Liber I Paralipomenon 18, 5)
Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adjuvitque eum Dominus in cunctis ad quæ perrexerat. (Liber I Paralipomenon 18, 6)
Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et ænea consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumæa, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec. (Liber I Paralipomenon 18, 11)
Hic blasphemavit Israël: et percussit eum Jonathan filius Samaa fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum ejus. (Liber I Paralipomenon 20, 7)
Filii Hebron: Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus. (Liber I Paralipomenon 23, 19)
Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. (Liber I Paralipomenon 24, 1)
Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar. (Liber I Paralipomenon 24, 2)
Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium. (Liber I Paralipomenon 24, 3)