Talált 50 Eredmények: Alter
Et dixi ad optimates, et ad magistratus, et ad reliquam partem vulgi : Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero : (Liber Nehemiae 4, 19)
Placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne, et coram pueris ejus, et mirabantur sapientiam ejus, et dicebant alter ad alterum: (Liber Iudith 11, 18)
Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 16)
Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter. (Liber Psalmorum 108, 8)
Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum ; plena est omnis terra gloria ejus. (Liber Isaiae 6, 3)
Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat ; et pallium breve utrumque operire non potest. (Liber Isaiae 28, 20)
Et occurrent dæmonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum ; ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem. (Liber Isaiae 34, 14)
Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus ; illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum. (Liber Isaiae 34, 15)
Requirite diligenter in libro Domini, et legite: Unum ex eis non defuit, alter alterum non quæsivit ; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea. (Liber Isaiae 34, 16)
ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidente, quoniam absque me non est: ego Dominus, et non est alter: (Liber Isaiae 45, 6)
Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum: (Prophetia Danielis 13, 12)
Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius: (Prophetia Danielis 13, 52)