Talált 290 Eredmények: Album Hominum Bethel Et Ahi
animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia. (Liber Numeri 31, 35)
de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ. (Liber Numeri 31, 40)
Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israël. (Liber Numeri 32, 14)
Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit: donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus: (Liber Deuteronomii 2, 14)
Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi qui non vident, nec audiunt, nec comedunt, nec odorantur. (Liber Deuteronomii 4, 28)
Cumque mitteret Josue de Jericho viros contra Hai, quæ est juxta Bethaven, ad orientalem plagam oppidi Bethel, dixit eis: Ascendite, et explorate terram. Qui præcepta complentes exploraverunt Hai. (Liber Iosue 7, 2)
Dimisitque eos, et perrexerunt ad locum insidiarum, sederuntque inter Bethel et Hai, ad occidentalem plagam urbis Hai: Josue autem nocte illa in medio mansit populi, (Liber Iosue 8, 9)
Quinque autem millia viros elegerat, et posuerat in insidiis inter Bethel et Hai ex occidentali parte ejusdem civitatis: (Liber Iosue 8, 12)
et ne unus quidem in urbe Hai et Bethel remansisset qui non persequeretur Israël (sicut eruperant aperta oppida relinquentes), (Liber Iosue 8, 17)
Erant autem qui in eodem die conciderant a viro usque ad mulierem, duodecim millia hominum, omnes urbis Hai. (Liber Iosue 8, 25)
Rex Jericho unus: rex Hai, quæ est ex latere Bethel, unus: (Liber Iosue 12, 9)
rex Maceda unus, rex Bethel unus, (Liber Iosue 12, 16)