Talált 107 Eredmények: Album De Servis
Qui fecit juxta verbum illius, et abstulit muscas a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus : non superfuit ne una quidem. (Liber Exodus 8, 31)
Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, fecit confugere servos suos et jumenta in domos : (Liber Exodus 9, 20)
Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo. (Liber Exodus 11, 3)
Appellavitque domus Israël nomen ejus Man : quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle. (Liber Exodus 16, 31)
Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua: plaga lepræ est, et ad arbitrium ejus separabitur. (Liber Leviticus 13, 3)
Responderuntque filii Gad et filii Ruben: Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus: (Liber Numeri 32, 31)
Vocavitque Moyses omnem Israël, et dixit ad eos: Vos vidistis universa, quæ fecit Dominus coram vobis in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque terræ illius, (Liber Deuteronomii 29, 2)
Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur: videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt. (Liber Deuteronomii 32, 36)
in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut faceret in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque terræ illius, (Liber Deuteronomii 34, 11)
Qui responderunt: Nuntiatum est nobis servis tuis, quod promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo ut traderet vobis omnem terram, et disperderet cunctos habitatores ejus. Timuimus igitur valde, et providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus. (Liber Iosue 9, 24)
Assumptis ergo Gedeon decem viris de servis suis, fecit sicut præceperat ei Dominus. Timens autem domum patris sui, et homines illius civitatis, per diem noluit id facere, sed omnia nocte complevit. (Liber Iudicum 6, 27)
Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis. (Liber I Samuelis 8, 14)
