Talált 26 Eredmények: Agros

  • Dixit ergo Joseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros, (Liber Genesis 47, 23)

  • ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis. (Liber Exodus 9, 3)

  • obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros, nec per vineas ; non bibemus aquas de puteis tuis: sed gradiemur via publica, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos. (Liber Numeri 20, 17)

  • Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas ; non bibemus aquas ex puteis: via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos. (Liber Numeri 21, 22)

  • Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum. (Liber Iosue 21, 12)

  • egressi sunt in agros, vastantes vineas, uvasque calcantes: et factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui, et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech, (Liber Iudicum 9, 27)

  • et instruxerunt aciem contra Israël. Inito autem certamine, terga vertit Israël Philisthæis: et cæsa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum. (Liber I Samuelis 4, 2)

  • Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis. (Liber I Samuelis 8, 14)

  • Et factum est miraculum in castris per agros: sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad prædandum, obstupuit, et conturbata est terra: et accidit quasi miraculum a Deo. (Liber I Samuelis 14, 15)

  • ait ad servos suos qui assistebant ei: Audite nunc, filii Jemini: numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos et centuriones? (Liber I Samuelis 22, 7)

  • Et ait ei David: Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui: et tu comedes panem in mensa mea semper. (Liber II Samuelis 9, 7)

  • agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Jephone. (Liber I Paralipomenon 6, 56)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina