Talált 31 Eredmények: Absit
Ideo, viri cordati, audite me: absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. (Liber Iob 34, 10)
Et ait Judas: Absit istam rem facere ut fugiamus ab eis: et si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen gloriæ nostræ. (Liber I Maccabaeorum 9, 10)
Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 22)
veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit. (Evangelium secundum Lucam 20, 16)
Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum. (Actus Apostolorum 10, 14)
Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit. (Epistula ad Romanos 3, 3)
secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? (Epistula ad Romanos 3, 6)
Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus. (Epistula ad Romanos 3, 31)
Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? (Epistula ad Romanos 6, 2)
Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit. (Epistula ad Romanos 6, 15)
Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. (Epistula ad Romanos 7, 7)
Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. (Epistula ad Romanos 7, 13)