Talált 454 Eredmények: Aaron et Moysi
Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron. (Liber Psalmorum 76, 21)
Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem. (Liber Psalmorum 89, 1)
Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus: invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos ; (Liber Psalmorum 98, 6)
Notas fecit vias suas Moysi ; filiis Israël voluntates suas. (Liber Psalmorum 102, 7)
Misit Moysen servum suum ; Aaron quem elegit ipsum. (Liber Psalmorum 104, 26)
Et irritaverunt Moysen in castris ; Aaron, sanctum Domini. (Liber Psalmorum 105, 16)
Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. (Liber Psalmorum 113, 18)
Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron. (Liber Psalmorum 113, 20)
Dicat nunc domus Aaron: Quoniam in sæculum misericordia ejus. (Liber Psalmorum 117, 3)
Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus ; (Liber Psalmorum 132, 2)
Domus Israël, benedicite Domino ; domus Aaron, benedicite Domino. (Liber Psalmorum 134, 19)
Dixerunt enim: Homo sacerdos de semine Aaron venit ; non decipiet nos: (Liber I Maccabaeorum 7, 14)