Talált 22502 Eredmények: És
quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis: (Epistula I Petri 1, 14)
quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. (Epistula I Petri 1, 16)
Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. (Epistula I Petri 1, 17)
Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis: (Epistula I Petri 1, 18)
præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, (Epistula I Petri 1, 20)
qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo: (Epistula I Petri 1, 21)
animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius: (Epistula I Petri 1, 22)
Verbum autem Domini manet in æternum: hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos. (Epistula I Petri 1, 25)
Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, (Epistula I Petri 2, 1)
sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem: (Epistula I Petri 2, 2)
si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. (Epistula I Petri 2, 3)
Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum: (Epistula I Petri 2, 4)