Talált 22502 Eredmények: És
Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem. (Epistula Iacobi 1, 1)
Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis: (Epistula Iacobi 1, 2)
scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur. (Epistula Iacobi 1, 3)
Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes. (Epistula Iacobi 1, 4)
Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei. (Epistula Iacobi 1, 5)
Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur: (Epistula Iacobi 1, 6)
Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. (Epistula Iacobi 1, 8)
dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit ; (Epistula Iacobi 1, 10)
exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet. (Epistula Iacobi 1, 11)
Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. (Epistula Iacobi 1, 13)
Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi. (Epistula Iacobi 1, 16)
Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. (Epistula Iacobi 1, 17)