Talált 1102 Eredmények: usque

  • Cumque laverit, qui vaccae portaverat cineres, vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israel et advenae, qui habitant inter eos, sanctum iure perpetuo. (Liber Numeri 19, 10)

  • Erit vobis praeceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque, qui aspergit aqua lustrali, lavabit vestimenta sua; omnis, qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum. (Liber Numeri 19, 21)

  • Quidquid tetigerit immundus, immundum erit, et anima, quae horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum”. (Liber Numeri 19, 22)

  • A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Iaboc et filios Ammon; quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum. (Liber Numeri 21, 24)

  • Hesebon enim erat urbs Sehon regis Amorraei, qui pugnavit contra primum regem Moab et tulit omnem terram, quae dicionis illius fuerat usque Arnon. (Liber Numeri 21, 26)

  • Iecimus sagittas in eos, disperiit Hesebon usque Dibon. Vastavimus usque Nophe et usque Medaba”. (Liber Numeri 21, 30)

  • Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internecionem; et possederunt terram illius. (Liber Numeri 21, 35)

  • Dixit asina: “Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in praesentem diem? Dic quid simile umquam fecerim tibi”. At ille ait: “Numquam”. (Liber Numeri 22, 30)

  • “Tollite summam eorum, quae capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes familiarum; (Liber Numeri 31, 26)

  • Cumque venissent usque ad Nehelescol, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent terram, quam eis Dominus dedit. (Liber Numeri 32, 9)

  • Non revertemur in domos nostras usque dum possideant filii Israel hereditatem suam; (Liber Numeri 32, 18)

  • ibique castrametati sunt de Bethiesimoth usque ad Abelsettim in campestribus Moab. (Liber Numeri 33, 49)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina