1. Profectique castrametati sunt filii Israel in campestri bus Moab, ubi trans Iordanem Iericho sita est.

2. Videns autem Balac filius Sephor omnia, quae fecerat Israel Amorraeo,

3. valde metuit Moab populum, quia multus erat. Et cum pertimeret Moab filios Israel,

4. dixit ad maiores natu Madian: “Nunc carpet haec congregatio omnem regionem per circuitum, quomodo solet bos herbas campi carpere”. Balac filius Sephor erat eo tempore rex in Moab.

5. Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor in Phethor, quae est super flumen in terra filiorum Ammau, ut vocarent eum et dicerent: “Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae sedens contra me.

6. Veni igitur et maledic populo huic, quia fortior me est; si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit, cui benedixeris, et maledictus, in quem maledicta congesseris”.

7. Perrexeruntque seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac,

8. ille respondit: “Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus”. Manentibus illis apud Balaam,

9. venit Deus et ait ad eum: “Quid sibi volunt homines isti apud te?”.

10. Respondit: “Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me

11. dicens: "Ecce populus, qui egressus est de Aegypto, operuit superficiem terrae; veni et maledic ei pro me, si quo modo possim pugnans abigere eum".

12. Dixitque Deus ad Balaam: “Noli ire cum eis neque maledicas populo, quia benedictus est”.

13. Qui mane consurgens dixit ad principes: “Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum”.

14. Reversi principes dixerunt ad Balac: “Noluit Balaam venire nobiscum”.

15. Rursum ille multo plures et nobiliores, quam ante miserat, misit.

16. Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: “Sic dicit Balac filius Sephor: "Ne cuncteris venire ad me;

17. paratus sum honorare te et, quidquid volueris, dabo tibi. Veni et maledic pro me populo isti"”.

18. Respondit Balaam: “Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero transgredi verbum Domini Dei mei, ut vel plus vel minus loquar.

19. Obsecro, ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus”.

20. Venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei: “Si vocare te venerunt homines isti, surge et vade cum eis, ita dumtaxat, ut, quod tibi praecepero, facias”.

21. Surrexit Balaam mane et, strata asina sua, profectus est cum eis.

22. Et iratus est Deus, cum profectus esset; stetitque angelus Domini in via contra Balaam, ut adversaretur ei, qui insidebat asinae et duos pueros habebat secum.

23. Cernens asina angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu sua, avertit se de itinere et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere,

24. stetit angelus Domini in angustiis duarum maceriarum, quibus vineae cingebantur.

25. Quem videns asina iunxit se parieti et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam;

26. et angelus Domini iterum transiens ad locum angustum, ubi nec ad dexteram nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.

27. Cumque vidisset asina stantem angelum Domini, concidit sub pedibus sedentis; qui iratus vehementius caedebat fuste latera eius.

28. Aperuitque Dominus os asinae, et locuta est: “Quid feci tibi? Cur percutis me ecce iam tertio?”.

29. Respondit Balaam: “Quia illusisti mihi. Utinam haberem gladium, ut te interficerem!”.

30. Dixit asina: “Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in praesentem diem? Dic quid simile umquam fecerim tibi”. At ille ait: “Numquam”.

31. Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu eius; adoravitque eum pronus in terram.

32. Cui angelus Domini: “Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? Ego veni, ut adversarer tibi, quia perversa est via tua mihique contraria.

33. Et videns me asina declinavit ter a me; nisi declinasset, te occidissem et illam vivam reliquissem”.

34. Dixit Balaam: “Peccavi nesciens quod tu stares contra me in via; et nunc, si displicet tibi, revertar”.

35. Ait angelus Domini: “Vade cum istis et cave, ne aliud, quam praecepero tibi, loquaris”. Ivit igitur cum principibus Balac.

36. Quod cum audisset Balac, venisse scilicet Balaam, egressus est in occursum eius in Irmoab, quod situm est in extremis finibus Arnon;

37. dixitque ad Balaam: “Nonne misi nuntios, ut vocarem te? Cur non statim venisti ad me? An quia honorare te nequeo?”.

38. Cui ille respondit: “Ecce adsum; numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo?”.

39. Perrexerunt ergo simul et venerunt in Cariathusoth.

40. Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam et principes, qui cum eo erant.

41. Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi.





“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina