Talált 262 Eredmények: tempus finis
— ait enim: “Tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvi te”; ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis — (Epistula II ad Corinthios 6, 2)
non est ergo magnum, si et ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae, quorum finis erit secundum opera ipsorum. (Epistula II ad Corinthios 11, 15)
sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre. (Epistula ad Galatas 4, 2)
Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. (Epistula ad Galatas 6, 10)
redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. (Epistula ad Ephesios 5, 16)
quorum finis interitus, quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. (Epistula ad Philippenses 3, 19)
In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, tempus redimentes. (Epistula ad Colossenses 4, 5)
Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus horae, facie non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 17)
finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, (Epistula I ad Timotheum 1, 5)
Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, (Epistula II ad Timotheum 4, 3)
Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat. (Epistula II ad Timotheum 4, 6)
Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis, ut vos doceat aliquis elementa exordii sermonum Dei, et facti estis, quibus lacte opus sit, non solido cibo. (Epistula ad Hebraeos 5, 12)