Talált 262 Eredmények: tempus finis
Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte, ne turbemini; oportet enim fieri, sed nondum est finis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 6)
Ille autem dixit: “Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis””. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 18)
et dicens: “Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio”. (Evangelium secundum Marcum 1, 15)
Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. (Evangelium secundum Marcum 11, 13)
Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis; oportet fieri sed nondum finis. (Evangelium secundum Marcum 13, 7)
Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit. (Evangelium secundum Marcum 13, 33)
et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis”. (Evangelium secundum Lucam 1, 33)
Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. (Evangelium secundum Lucam 1, 57)
Et consummata omni tentatione, Diabolus recessit ab illo usque ad tempus. (Evangelium secundum Lucam 4, 13)
Qui autem supra petram: qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 13)
Hypocritae, faciem terrae et caeli nostis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare? (Evangelium secundum Lucam 12, 56)
Et nolebat per multum tempus; post haec autem dixit intra se: “Etsi Deum non timeo nec hominem revereor, (Evangelium secundum Lucam 18, 4)