Talált 129 Eredmények: librum legis

  • Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et improperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae. (Liber Sapientiae 2, 12)

  • sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae. (Liber Sapientiae 16, 6)

  • Digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodierant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari. (Liber Sapientiae 18, 4)

  • Sapientia et disciplina et scientia legis apud Dominum; dilectio et viae bonorum apud ipsum. (Liber Ecclesiasticus 11, 15)

  • Qui timet Deum, faciet haec, et, qui continens est legis, apprehendet illam; (Liber Ecclesiasticus 15, 1)

  • et da locum legi Altissimi. Quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. (Liber Ecclesiasticus 19, 18)

  • Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fideli consummatio. (Liber Ecclesiasticus 34, 8)

  • Et accepi librum possessionis signatum, continentem stipulationes et rata, et apertum; (Liber Ieremiae 32, 11)

  • et dedi librum possessionis Baruch filio Neriae filii Maasiae in oculis Hanameel patruelis mei et in oculis testium, qui obsignaverant in libro emptionis, et in oculis omnium Iudaeorum, qui sedebant in atrio custodiae. (Liber Ieremiae 32, 12)

  • Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum et librum hunc, qui apertus est; et pones illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis. (Liber Ieremiae 32, 14)

  • Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neriae, dicens: (Liber Ieremiae 32, 16)

  • Verumtamen Elnathan et Dalaias et Gamarias instanter rogaverunt regem, ne combureret librum, et non audivit eos. (Liber Ieremiae 36, 25)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina